- CORUS
- I.CORUSArabiae fluv. magnus in mare Rubrum influens Herodot.Graece Κόρος vel Κόριος, amnis Persicus, in Carmania Salmasio, qui in Persicum sinum sese exonerat: alius a Cyro, contra quam Strabo sentit. Vide Salmas. ad Solin. p. 702. et 703.II.CORUSHebraeorum maxima mensura, continuit 10. batos, ut batus tria sata; satum 6. cabos, cabus 4. logos, logus sex ova. Hebr. Chomer, quod ad chamor, i. e. asinum, revocant nonnulli Hebraeorum, quasi fuerit onus asini. Sed alii eorum verius contendunt duplô fuisse graviorem, adeoque camelum oneravisse. Fuit autem granorum mensura, cuius decima pars epha, centesima gomor. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 2. c. 15. Ab Hebraeis vox transiit ad Anglos et Germanos, apud quos mensurae annonariae speciem hôc nomine memorat Bractonus, l. 2. c. 16. §. 7. Vide quoque Isidorum, l. 14. c. 26.III.CORUSventus spirans ab Occasu solstitiali. Plin. l. 2. c. 47. Seneca in Thyeste, Actu 3. v. 578.Brutum Coro feriente pontum.Lucano dicitur, l. 4. v. 66.----- Caeli fuscator Eoi.Idem, l. 7. v. 125.----- Victus violento navita CoroDat fegimen venitis. -----Stat. l. 7. Theb. v. 791.Non aliter Caeco nocturni turbine CoriStat perituraratis, cum iam damnata sororisIgne Therapnaei fugerunt carbasa fratres.Silius, l. 1. v. 468.Qualis ubi Aegaeô surgente ad sidera pontô,Per longum vastô Cori cum murmure fluctusSuspensum in terras portat mare, frigida nautisCorda tremunt, sonat ille procul flatuque tumescensCurvatis pavidas transmittit Cycladas undas.Alias Caurus dicitur. Virg. l. 3. Georg. v. 356.Semper hiems, semper spirantes frigora Cauri.Ideo Martinius sic dici putat ab ebraeo car, i. e. frigus. Certe Virgilio, l. 5. Aen. v. 126. Hiberni Cori vocantur. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.